- BRUTULUS Papius Samnis
- BRUTULUS Papius Samnisinduciarum ruptor, deditus Romanis mortem sibi conscivit. Livius l. 8. c. 39. Vir nobilis potensque erat-de quo coacti referre Praetores decretum fecerunt, Ut Brutulus Papius Romanis dederetur: et cum eo praeda omnis Romana, captivique ut Romam mitterentur, quaeque res per Faeciales ex foedere repetitae essent, secundum ius fasque restituerentur. Faeciales Romam, ut censuerunt, missi et corpus Brutuli exanime: ipse, morte voluntariâ, ignomintae se ac supplicio subtraxit. Placuit cum corpore bona quoque eius dedi: nihil tamen carum rerum acceptum est.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.